Visszalépés a Főoldalra
TARTALOM
ELMÉLET ANYAGA
ELMÉLET, egyszerűen
FÓRUMOK
   
 
<<< Előző cikkhezKövetkező cikkhez >>>

  
      Nyomtatható változat    Küldd el ismerősödnek ezt a cikket!   Szólj hozzá ehhez a cikkhez!


CensoriniTéma : Egyéb források
 

De Die Natali Liber ad Q. Caerellium (latin nyelvű)


LacusCurtius • Censorinus — De Die Natali
A mű eredeti linkje:
http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Censorinus/text*.html

I.

Munera ex auro velº quae ex argento nitent, caelatoº opereº quam materia cariora, ceteraqueº hoc genus blandimenta fortunae inhiet is, qui vulgo dives vocatur:º te autem, Quinte Caerelli,º virtutis non minus quam pecuniarum divitem, id est vere divitem, ista non capiunt: 2 non quod eorum possessionem vel etiam usum a te omnino abegeris,º sed quod sapientium disciplina formatus satis liquido conperistiº huius modi sitaº in lubrico bona malave per seº non esse, sed τῶν μέσων,º hoc est bonorum malorumque media censeri.3 Haec, ut comicus ait Terentius, perinde sunt, ut illius est animus, qui ea possidet; qui uti scit, ei bona; illi, qui non utitur recte, mala. 4 Igitur quoniam quisque non quanto plura possidet, sed quanto pauciora optat, tanto est locupletior, opes tibi in animo maximae, et eae quidem, quae non modo bona generis humani praecedant, sed quae ad deorum inmortalium aeternitatem penitus accedant. Quod enim Xenophon Socraticus dicit: nihil egere est deorum, quam minime autem proximum a deis. 5 Quare cum dona pretiosa neque tibi per animi virtutem desint, nec mihi per rei tenuitatem supersint, quodcumque hoc libri est meis opibus conparatum natalicii titulo tibi misi; 6 in quo non, ut plerisque mos est, aut ex ethica parte philosophiae praecepta ad beate vivendum, quae tibi scriberem, mutuatus sum, aut ex artibus rhetorum locos laudibus tuis celebrandis persecutus — ad id enim virtutum omnium fastigium ascendisti, ut cuncta ista, quae vel sapienter monentur vel facunde praedicantur, vita moribusque superaveris — sed ex philologis commentariis quasdam quaestiunculas delegi, quae congestae possint aliquantum volumen efficere, 7 idque a me docendi studio vel ostentandi voto non fieri praedico, ne in me, ut vetus adagium est, iure dicatur: sus Minervam. 8 Iam vero cum tuo collatu scirem me plura didicisse, ne beneficiis tuis viderer ingratus, nostrorum veterum sanctissimorum hominum exempla sum secutus. 9 Illi enim quod alimenta patriam lucem se denique ipsos dono deorum habebant, ex omnibus aliquid deis sacrabant, magis adeo ut se gratos adprobarent, quam quod deos hoc arbitrarentur indigere.10 Itaque cum perceperant fruges, ante quam vescerentur, deis libare instituerunt, et cum agros adque urbes deorum munere possiderent, partem quandam templis sacellisque, ubi eos colerent, dicaverunt; quidam etiam pro cetera corporis bona valetudine crinem deo sacrum pascebant:11 ita ego, a quo plura litteris percepi, tibi haec exigua reddo libamina.

II.

Nunc quoniam liber DE DIE NATALI inscribitur, a votis auspicia sumantur. Itaque hunc diem, quod ait Persius, numera meliore lapillo, idque quam saepissime facias exopto et, quod idem subiungit: funde merum genio. 2 Hic forsitan quis quaerat, quid causae sit, ut merum fundendum genio, non hostia faciendum putaverit. Quod scilicet, ut Varro testatur in eo libro, cui titulus est Atticus id est de muneribus, id moris institutique maiores nostri tenuerunt, ut, cum die natali munus annale genio solverent, manum a caede ac sanguine abstinerent, ne die, qua ipsi lucem accepissent, alii demerent. 3 Denique Deli ad Apollinis Genitoris aram, ut Timaeus auctor est, nemo hostiam caedit. Illud etiam in hoc die observandum, quod genio factum neminem oportet ante gustare quam eum, qui fecerit.

III.

Sed et hoc a quibusdam saepe quaesitum solvendum videtur, qui sit genius, curve eum potissimum suo quisque natali veneremur. Genius est deus, cuius in tutela ut quisque natus est vivit. Hic sive quod ut genamur curat, sive quod una genitur nobiscum, sive etiam quod nos genitos suscipit ac tutatur, certe a genendo genius appellatur. 2 Eundem esse genium et larem multi veteres memoriae prodiderunt, in quis etiam Granius Flaccus in libro, quem ad Caesarem de indigitamentis scriptum reliquit. Hunc in nos maximam quin immo omnem habere potestatem creditum est. 3 Nonnulli binos genios in his dumtaxat domibus, quae essent maritae, auctores putaverunt; Euclides autem Socraticus duplicem omnibus omnino nobis genium dicit adpositum, quam rem apud Lucilium in libro saturarum XVI licet cognoscere. Genio igitur potissimum per omnem aetatem quotannis sacrificamus, 4 quamquam non solum hic sed et alii sunt praeterea dei conplures hominum vitam pro sua quisque portione adminiculantes, quos volentem cognoscere indigitamentorum libri satis edocebunt. Sed omnes hi semel in uno quoque homine numinum suorum effectum repraesentant, quocirca non per omne vita spatium novis religionibus arcessuntur: 5 genius autem ita nobis adsiduus observator adpositus est, ut ne puncto quidem temporis longius abscedat, sed ab utero matris acceptos ad extremum vitae diem comitetur. Sed cum singuli homines suos tantum modo proprios colant natales, ego tamen duplici quotannis officio huiusce religionis adstringor: 6 nam cum ex te tuaque amicitia honorem dignitatem decus adque praesidium cuncta denique vitae praemia recipiam, nefas arbitror, si diem tuum, qui te mihi in hanc lucem edidit, meo illo proprio neclegentius celebravero: ille enim mihi vitam, hic vitae fructum adque ornamentum pepererunt.

IV.

Quoniam aetas a die natali initium sumit suntque ante hunc diem multa, quae ad hominum pertinent originem non alienum videtur de iis prius dicere, quae sunt natura priora. Igitur quae veteribus de origine humana fuerint opiniones, ex his quaedam breviter exponam. 2 Prima et generalis quaestio inter antiquos sapientiae studiosos versata est, quod, cum constet homines singulos ex parentium seminibus procreatos successione prolis multa saecula propagare, alii semper homines fuisse nec umquam nisi ex hominibus natos adque eorum generi caput exordiumque nullum extitisse arbitrati sunt, alii vero fuisse tempus, cum homines non essent, et his ortum aliquem principiumque natura tributum. 3 Sed prior illa sententia, qua semper humanum genus fuisse creditur, auctores habet Pythagoran Samium et Ocellum Lucanum et Archytan Tarentinum omnesque adeo Pythagoricos; sed et Plato Atheniensis et Xenocrates et Dicaearchus Messenius itemque antiquae Academiae philosophi non aliud videntur opinati; Aristoteles quoque Stagirites et Theophrastus multique praeterea non ignobiles peripatetici idem scripserunt, eiusque rei exemplo dicunt, quod negant omnino posse reperiri, avesne ante an ova generata sint, cum et ovum sine ave et avis sine ovo gigni non possit, 4 itaque et omnium, quae in sempiterno isto mundo semper fuerunt futuraque sunt, aiunt principium fuisse nullum, sed orbem esse quendam generantium nascentiumque, in quo unius cuiusque geniti initium simul et finis esse videatur. 5 Qui autem homines aliquos primigenios divinitus naturave factos crederent multi fuerunt, sed aliter adque aliter haec existimatione versari. 6 Nam ut mittam, quod fabulares poetarum historiae ferunt, homines primos aut Promethei molli luto esse formatos aut Deucalionos Pyrrhaeque duris lapidibus enatos, quidam ex ipsis sapientiae professoribus nescio an magis monstruosas certe non minus incredibiles rationum suarum proferunt opiniones. 7 Anaximander Milesius videri sibi ex aqua terraque calefactis exortos esse sive pisces seu piscibus simillima animalia; in his homines concrevisse, fetusque ad pubertatem intus retentos, tunc demum ruptis illis viros mulieresque, qui iam se alere possent, processisse. Empedocles autem egregio suo carmine, quod eius modi esse praedicat Lucretius, ut vix humana videatur stirpe creatus, tale quiddam confirmat: 8 primo membra singula ex terra quasi praegnate passim edita, deinde coisse et effecisse solidi hominis materiam igni simul et umori permixtam. Cetera quid necesse est persequi, quae non capiant similitudinem veritatis? Haec eadem opinio etiam in Parmenide Veliate fuit pauculis exceptis ab Empedocle dissensis. 9 Democrito vero Abderitae ex aqua limoque primum visum esse homines procreatos. Nec longe secus Epicurus: is enim credidit limo calfacto uteros nescio quos radicibus terrae cohaerentes primum increvisse et infantibus ex se editis ingenitum lactis umorem natura ministrante praebuisse, quos ita educatos et adultos genus hominum propagasse.10 Zenon Citieus, stoicae sectae conditor, principium humano generi ex novo mundo constitutum putavit, primosque homines ex solo adminiculo divini ignis, id est di providentia, genitos.11 Denique etiam vulgo creditum est, ut plerique genealogiae auctores sunt, quarundam gentium, quae ex adventicia stirpe non sint, principes terrigenas esse, ut in Attica et Arcadia Thessaliaque, eosque autochthonas vocitari. In Italia, ut poeta cecinit, Nymphas indigenasque Faunos nemora quaedam tenuisse non difficile rudis antiquorum credulitas recepit.12 Nunc vero eo licentiae poeticae processit libido, ut vix auditu ferenda confingat: post hominum memoriam progeneratis iam gentibus et urbibus conditis homines e terra diversis modis editos, ut in Attica fertur regione Erichthonius ex Vulcani semine humo exortus, et in Colchide vel Boeotia consitis anguis dentibus armati spartoe, e quibus mutua caede inter se necatis pauci superasse traduntur, qui in conditu Thebarum Cadmo fuerint adiumento;13 nec non in agro Tarquiniensi puer dicitur divinitus exaratus nomine Tages, qui disciplinam cecinerit extispicii, quam lucumones tum Etruriae potentes exscripserunt.

V.

Hactenus de prima hominum origine; ceterum quod ad praesentes nostros pertinet natales eorumque initia, quam potero conpendio dicam.

2 Igitur semen unde exeat, inter sapientiae professores non constat. Parmenides enim tum ex dextris tum e laevis partibus id ire putavit. Hipponi vero Metapontino, sive, ut Aristoxenus auctor est, Samio ex medullis profluere semen videtur, idque eo probari, quod post admissionem pecudum si quis mares interimat, medullas utpote exhaustas non reperiat. Sed hanc opinionem nonnulli refellunt, ut Anaxagoras Democritus et Alcmaeon Crotoniates: 3 hi enim post gregum contentionem non medullis modo verum et adipe multaque carne mares exhauriri respondent. 4 Illud quoque ambiguam facit inter auctores opinionem, utrumne ex patris tantum modo semine partus nascatur, ut Diogenes et Hippon stoicique scripserunt, an etiam ex matris, quod Anaxagorae et Alcmaeoni nec non Parmenidi Empedoclique et Epicuro visum est.

VI.

De conformatione autem partus nihilo minus definite se scire Alcmaeon confessus est, ratus neminem posse perspicere, quid primum in infante formetur. Empedocles, quem in hoc Aristoteles secutus est, ante omnia cor iudicavit increscere, quod hominis vitam maxime contineat; Hippon vero caput, in quo est animi principale; Democritus alvum cum capite, quae plurimum habent ex inani; Anaxagoras cerebrum, unde omnes sunt sensus. Diogenes Apolloniates ex umore primum carnem fieri existimavit, tum ex carne ossa nervosque et ceteras partes enasci; 2 at stoici una totum infantem figurari dixerunt, ut una nascitur aliturque. Sunt qui id opinentur ipsa fieri natura, ut Aristoteles adque Epicurus; sunt qui potentia spiritus semen comitantis, ut stoici ferme universi; sunt qui aetherium calorem inesse arbitrentur, qui membra disponat, Anaxagoran secuti. 3 Utcumque tamen formatus infans quem ad modum in matris utero alatur, duplex opinio est. Anaxagorae enim ceterisque conpluribus per umbilicum cibus administrari videtur; at Diogenes et Hippon existimarunt esse in alvo prominens quiddam, quod infans ore adprehendat et ex eo alimentum ita trahat, ut, cum editus est, ex matris uberibus. 4 Ceterum ut mares feminaeve nascantur, quid causae esset varie ab isdem philosophis proditum est. Nam ex quo parente seminis amplius fuit, eius sexum repraesentari dixit Alcmaeon; ex seminibus autem tenuioribus feminas, ex densioribus mares fieri Hippon adfirmat; 5 utrius vero parentis principium sedem prius occupaverit, eius reddi naturam Democritus rettulit; at inter se certare feminae et maris, et penes utrum victoria sit, eius habitum referri auctor est Parmenides. 6 Ex dextris partibus profuso semine mares gigni, at e laevis feminas, Anaxagoras Empedoclesque consentiunt, quorum opiniones, ut de hac specie congruae, ita de similitudine liberorum dispariles; super qua re Empedoclis disputata ratio talis profertur: 7 si par calor in parentum seminibus fuit, patri similem marem procreari; si frigus, feminam matri similem. Quodsi patris calidius erit et frigidius matris, puerum fore, qui matris vultus repraesentet; at si calidius matris, patris autem fuerit frigidius, puellam futuram, quae patris reddat similitudinem. 8 Anaxagoras autem eius parentis faciem referre liberos iudicavit, qui seminis amplius contulisset. Ceterum Parmenidis sententia est, cum dexterae partes semina dederint, tunc filios esse patri consimiles, cum laevae, tunc matri. 9 Sequitur de geminis, qui ut aliquando nascantur, modo seminis fieri Hippon ratus est: id enim cum amplius est, quam uni satis fuit, bifariam deduci.10 Id ipsum ferme Empedocles videtur sensisse: nam causas quidem, cur divideretur, non posuit, partiri tantum modo ait, et si utrumque sedes aeque calidas occupaverit, utrumque marem nasci, si frigidas aeque, utramque feminam; si vero alterum calidiorem, alterum frigidiorem, dispari sexu partum futurum.

VII.

Superest dicere de temporibus, quibus partus soleant esse ad nascendum maturi; qui locus eo mihi cura maiore tractandus est, quod quaedam necesse est de astrologia musicaque et arithmetica attingere.

2 Iam primum quoto post conceptionem mense infantes edi soleant, frequenter agitatum inter veteres nondum convenit. Hippon Metapontinus a septimo ad decimum mensem nasci posse aestimavit: nam septimo partum iam esse maturum, eo quod in omnibus numerus septenarius plurimum possit, siquidem septem formemur mensibus, additisque alteris recti consistere incipiamus, et post septimum mensem dentes nobis innascantur, idemque post septimum cadant annum, quarto decimo autem pubescere soleamus. 3 Sed hanc a septem mensibus incipientem maturitatem usque ad decem perductam, ideo quod in aliis omnibus haec eadem natura est, ut septem mensibus annisve tres aut menses aut anni ad consummationem accedant: 4 nam dentes septem mensum infanti nasci et maxime decimo perfici mense, septimo anno primos eorum excidere, decimo ultimos, post quartum decimum annum nonnullos, sed omnes intra septimum decimum annum pubescere. Huic opinioni in parte aliqua repugnant alii, in parte consentiunt. 5 Nam septimo mense parere mulierem posse plurimi adfirmant, ut Theano Pythagorica, Aristoteles peripateticus, Diocles, Euenor, Straton, Empedocles, Epigenes multique praeterea, quorum omnium consensus Euryphonem Cnidium non deterret id ipsum intrepide pernegantem. 6 Contra eum ferme omnes Epicharmum secuti octavo mense nasci negaverunt; Diocles tamen Carystius et Aristoteles Stagirites aliter senserunt. Nono autem et decimo mense cum Chaldaei plurimi et idem supra mihi nominatus Aristoteles edi posse partum putaverint, neque Epigenes Byzantius non fieri posse contendit, nec Hippocrates Cous decimo; ceterum undecimum mensem Aristoteles solus recipit, ceteri universi inprobarunt.

VIII.

Sed nunc Chaldaeorum ratio breviter tractanda est, explicandumque, cur septimo mense et nono et decimo tantum modo posse homines nasci arbitrentur. 2 Ante omnia igitur dicunt actum vitamque nostram stellis tam vagis quam statis esse subiectam, earumque vario multiplicique cursu genus humanum gubernari, sed ipsarum motus schemataque et effectus a sole crebro inmutari. Nam ut aliae occasum, nonnullae stationem faciant nosque omnis hac sua disparili temperatura adficiant, solis fieri potentia. 3 Itaque eum, qui stellas ipsas, quibus movemur, permovet, animam nobis dare, qua regamur, potentissimumque in nos esse moderarique, quando post conceptionem veniamus in lucem; sed hoc per tres facere conspectus. Quid autem sit conspectus et quot eius genera, ut liquido perspici possit, pauca praedicam. 4 Circulus est, ut ferunt, signifer, quem Graeci vocant zodiacon, in quo sol et luna ceteraeque stellae vagae feruntur. Hic in duodecim partes totidem signis redditas aequabiliter divisus est. Eum sol annuo spatio metitur: ita in unoquoque signo ferme unum mensem moratur. Sed signum quodlibet cum ceteris singulis habet mutuum conspectum, non tamen uniformem cum omnibus: nam validiores alii, infirmiores alii habentur. Igitur quo tempore partus concipitur, sol in aliquo signo sit necesse, et in aliqua eius particula, quem locum conceptionis proprie appellant. 5 Sunt autem hae particulae in unoquoque signo tricenae, totius vero zodiaci numero CCCLX. Has Graeci moeras cognominarunt, eo videlicet, quod deas fatales nuncupant Moeras, et eae particulae nobis velut fata sunt, nam qua potissimum oriente nascamur plurimum refert. 6 Sol ergo cum in proximum signum transcendit, locum illum conceptionis aut inbecillo videt conspectu aut etiam nec conspicit: nam plures proximantia sibimet zodia invicem se videre omnino negaverunt; at cum in tertio est signo, hoc est uno medio interposito, tunc primum illum locum, unde profectus est, videre dicitur, sed valde obliquo et invalido lumine; qui conspectus vocatur κατὰ ἐξάγωνον, quia sextam partem circuli subtendit. Nam si, ut a primo zodio ad tertium, sic a tertio ad quintum, inde porro ad septimum ac deinceps alternae ineae emittantur, hexagoni aequilateralis forma in eodem circulo scriberetur. 7 Hunc quidam conspectum non usquequaque receperunt, quod minimum ad maturitatem partus videbatur conferre; 8 cum vero in quartum signum pervenit et media duo sunt, videt κατὰ τετράγωνον, quoniam linea illa, qua visus pertendit, quartam partem orbis abscidit. 9 Cum in quinto autem est tribus interiacentibus mediis, κατὰ τρίγωνον aspicit, nam tertiam signiferi partem visus ille metitur. Quae duae visiones tetragoni et trigoni perquam efficaces incrementum partus multum adminiculant.10 Ceterum a loco sexto conspectus omni caret efficientia: eius enim linea nullius polygoni efficit latus; at a septimo zodio, quod est contrarium, plenissimus potentissimusque conspectus quosdam iam maturos infantes educit, qui septemmestres appellantur, quia septimo mense nascuntur.11 At si intra hoc spatium maturescere uterus non potuerit, octavo mense non editur — ab octavo enim signo, ut a sexto, inefficax visus — sed vel nono mense vel decimo:12 sol enim a nono zodio particulam conceptionis rursum conspicit κατὰ τρίγωνον et a decimo κατὰ τετράγωνον, qui conspectus, ut supra iam dictum est, perquam sunt efficaces.13 Ceterum undecimo non putant nasci, quia languido iam radio infirmum lumen κατὰ ἐξάγωνον mittatur; multo minus duodecimo, unde conspectus pro nullo habetur. Itaque secundum hanc rationem ἑπτάμηνοι nascuntur κατὰ διάμετρον, ἐννεάμηνοι autem κατὰ τρίγωνον, δεκάμηνοι vero κατὰ τετράγωνον.

IX.

Hac Chaldaeorum sententia explicata transeo ad opinionem Pythagoricam Varroni tractatam in libro, qui vocatur "Tubero" et intus subscribitur "de origine humana"; 2 quae quidem ratio praecipue recipienda ad veritatem proxime videtur accedere. Alii enim plerique, cum omnes partus non uno tempore fiant maturi, una tamen eademque tempora omnibus conformandis dederunt; ut Diogenes Apolloniates, qui masculis corpus ait quattuor mensibus formari et feminis quinque, vel Hippon, qui diebus LX infantem scribit formari, et quarto mense carnem fieri concretam, quinto ungues capillumve nasci, septimo iam hominem esse perfectum; 3 Pythagoras autem, quod erat credibilius, dixit partus esse genera duo: alterum septem mensum, alterum decem, sed priorem aliis dierum numeris conformari, p14aliis posteriorem. Eos vero numeros, qui in uno quoque partu aliquid adferunt mutationis, dum aut semen in sanguinem aut sanguis in carnem aut caro in hominis figuram convertitur, inter se conlatos rationem habere eam, quam voces habent, quae in musice σύμφωνοι vocantur.

X.

Sed haec quo sint intellectu apertiora, prius aliqua de musicae regulis huic loco necessaria dicentur, eo quidem magis, quod ea dicam, quae ipsis musicis ignota sunt. 2 Nam sonos scienter tractavere et congruenter ordinem reddidere illorum, ipsis autem sonis motuum modum mensuramque invenere geometrae magis quam musici. 3 Igitur musica est scientia bene modulandi; haec autem est in voce, sed vox alias gravior mittitur, alias acutior. Singulae tamen voces simplices et utcumque emissae φθόγγοι vocantur; discrimen vero, quo alter φθόγγος acutior est, alter gravior, appellatur διάστημα. 4 Inter infimam summamque vocem multa esse possunt in ordine positaque diastemata alia aliis maiora minorave, ut est illud, quod tonon appellant, vel hoc minus hemitonion, vel duorum triumve ac deinceps aliquot tonorum intervallum. Sed non promisce voces omnes cum aliis ut libet iunctae concordabiles in cantu reddunt effectus: 5 ut litterae nostrae, si inter se passim iungantur et non congruenter, saepe nec verbis nec syllabis copulandis concordabunt, sic in musica quaedam certa sunt intervalla, quae symphonias possint efficere. 6 Est autem symphonia duarum vocum disparium inter se iunctarum dulcis concentus. Symphoniae simplices ac primae sunt tres, quibus reliquae constant: una duum tonorum et hemitonni habens διάστημα, quae vocatur dia tessaron, alia trium et hemitonii, quam vocant dia pente; tertia est dia pason, cuius diastema continet duas priores. 7 Est enim vel sex tonorum, ut Aristoxenus musicique adseverant, vel quinque et duorum hemitoniorum, ut Pythagoras geometraeque, demonstrantes II hemitonia tonum conplere non posse; quare etiam huius modi intervallum Plato abusive hemitonion, proprie autem dialeimma appellat. 8 Nunc vero, ut liquido appareat, quem ad modum voces nec sub oculos nec sub tactum cadentes habere possint mensuras, admirabile Pythagorae referam commentum, qui secreta naturae reserando repperit phthongos musicorum convenire ad p15rationem numerorum. Nam chordas aeque crassas parique longitudine diversis ponderibus tetendit, quibus saepe pulsis nec phthongis ad ullam symphonian concordantibus pondera mutabat, et identidiem frequenter expertus postremo deprehendit tunc duas chordas concinere id quod est dia tessaron, cum earum pondera inter se collata rationem haberent, quam tria ad quattuor, quem phthongon arithmetici Graeci epitriton vocant, Latini supertertium. 9 At eam symphonian, quae dia pente dicitur, ibi invenit, ubi ponderum discrimen in sescupla erat portione, quam duo faciunt ad tria conlata, quod hemiolion appellant. Cum autem altera chorda duplo maiore pondere quam altera tenderetur et esset diplasion logus, dia pason sonabat. Hoc et in tibiis si conveniret temptavit, nec aliud invenit.10 Nam quattuor tibias pari cavo paravit, inpares longitudine: primam verbi causa longam digitos sex, secundam tertia parte addita, id est digitorum VIII, tertiam digitorum VIIII, sescuplo longiorem quam primam, quartam vero XII digitorum, quae primam longitudine duplicaret.11 His itaque inflatis et binarum facta conlocatione omnium musicorum auribus adprobavit primam et secundam reddere eam convenientiam, quam reddit dia tessaron symphonia, ibique esse portionem supertertiam; inter primam vero ac tertiam tibiam, ubi sescupla portio est, resonare dia pente; primae autem quartaeque intervallum, quod habet duplam portionem, diastema facere dia pason.12 Sed inter tibiarum chordarumque naturam hoc interest, quod tibiae incremento longitudinis fiunt graviores, chordae autem augmento additi ponderis acutiores: utrubique tamen eadem portio est.

XI.

His expositis forsitan quidem obscure, sed quam potui lucidissime, redeo ad propositum, ut doceam, quid Pythagoras de numero dierum ad partus pertinentium senserit. 2 Primum, ut supra memoravi generaliter, duos esse partus omnino dixit: alterum minorem, quem vocant septemmestrem, qui decimetducentesimo die post conceptionem exeat ab utero, alterum maiorem decemmestrem, qui edatur die ducentesimo septuagesimo quarto. Quorum prior ac minor senario maxime continetur numero; 3 nam quod ex semine conceptum est, sex, ut ait, primis diebus umor est lacteus, deinde proximis octo sanguineus: qui octo cum ad primos sex accesserunt, faciunt p16primam symphonian dia tessaron. Tertio gradu novem dies accedunt iam carnem facientes: hi cum sex illis primis collati sescuplam faciunt rationem et secundam symphonian dia pente. Tum deinceps sequentibus duodecim diebus fit corpus iam formatum; horum quoque ad eosdem sex collatio tertiam dia pason reddit symphonian duplici rationi subiectam. 4 Hi quattuor numeri VI, VIII, VIIII, XII coniuncti faciunt dies XXXV. Nec inmerito senarius fundamentum gignendi est: nam eum τέλιον Graeci, nos autem perfectum vocamus, quod eius partes tres: sexta et tertia et dimidia, id est unus et duo et tres, eundem ipsum perficiunt. 5 Sed ut initia seminis et lacteum illud conceptionis fundamentum primitus hoc numero absolvitur, sic hoc initium formati hominis et velut alterum maturescendi fundamentum, quod est quinque et triginta dierum, sexies ductum, cum ad diem ducentesimum decimum pervenit, maturum procreatur. 6 Alter autem ille partus, qui maior est, maiori numero continetur, septenario scilicet, quo tota vita humana finitur, ut et Solon scribit et Iudaei in dierum omnium numeris secuntur Etruscorumque libri rituales videntur indicare. Hippocrates quoque aliique medici in corporum valitudinibus non aliud ostendunt: nam septimum quemque diem crisimon observant. 7 Itaque ut alterius partus origo in sex est diebus, post quos semen in sanguinem vertitur, ita huius in septem; et ut ibi quinque et triginta diebus infans membratur, ita hic pro portione diebus fere quadraginta; quare in Graecia dies habent quadragensimos insignes. Namque praegnans ante diem quadragensimum non prodit in fanum, et post partum quadraginta diebus pleraeque fetae graviores sunt nec sanguinem interdum continent, et parvoli ferme per hos fere morbidi sine risu nec sine periculo sunt. Ob quam causam, cum is dies praeteriit, diem festum solent agitare, quod tempus appellant τεσσερακοστήν. 8 Hi igitur dies quadraginta per septem illos initiales multiplicati fiunt dies ducenti octoginta, id est hebdomadae quadraginta; sed quoniam ultimae illius hebdomadis primo die editur partus, sex dies decedunt et ducentesimus septuagensimus quartus observatur; qui numerus dierum ad tetragonum illum Chaldaeorum conspectum subtiliter congruit: 9 nam cum signiferum orbem diebus CCCLXV et aliquot horis sol circumeat, quarta p17necesse est parte dempta, id est diebus LXXXXI aliquotque horis, tres quadras reliquis diebus CCLXXIIII non plenis percurrat, usque dum perveniat ad id loci, unde conceptionis initium quadratus aspiciat.10 Unde autem mens humana dies istos commutationis speculari et arcana naturae rimari potuerit, nemo miretur. Haec enim frequens medicorum experientia pervidit, qui cum multas animadverterent semen non retinere conceptum, conpertum habuerunt id, quod intra sex dies septemve eiciebatur, esse lacteum, et vocaverunt ἒκρυσιν, quod postea autem sanguineum, idque ἐκτρωσμός appellatur.11 Quod vero ambo partus videntur paribus dierum numeris contineri, Pythagoras inparem laudat, tamen a secta non discrepat: duo enim inpares CCVIIII et CCLXXIII dicit expleri, ad quorum consummationem aliquid ex sequentibus accedere, quod tamen diem solidum non adferat;12 cuius exemplum videmus tam in anni quam mensis spatio servasse naturam, cum et anni inparem dierum trecentorum sexaginta quinque numerum aliquanto cumulaverit et mensi lunari ad dies undetriginta aliquid addiderit.

XII.

Nec vero incredibile est ad nostros natales musicam pertinere. Haec enim sive in voce tantum modo est, ut Socrates ait, sive, ut Aristoxenus, in voce et corporis motu, sive in his et praeterea in animi motu, ut putat Theophrastus, certe multum obtinet divinitatis et animis permovendis plurimum valet. 2 Nam nisi grata esset deis inmortalibus, qui ex anima constant divina, profecto ludi scenici placandorum deorum causa instituti non essent, nec tibicen omnibus supplicationibus in sacris aedibus adhiberetur, non cum tibicine Marti triumphus ageretur, non Apollini cithara, non Musis tibiae ceteraque id genus essent adtributa, non tibicinibus, per quos numina placantur, esset permissum aut ludos publice facere ac vesci in Capitolio, aut Quinquatribus minusculis, id est idibus Juniis urbem vestitu, quo vellent, personatis temulentisque pervagari. 3 Hominum quoque mentes et ipsae, quamvis Epicuro reclamante, divinae suam naturam per cantus agnoscunt. Denique quo facilius sufferant laborem, vel in navis meatu a rectore sumphonia adhibetur; legionibus quoque in acie dimicantibus etiam metus mortis classico depellitur. 4 Ob quam rem Pythagoras, ut animum sua semper divinitate imbueret, p18priusquam se somno daret et cum esset expergitus, cithara, ut ferunt, cantare consueverat, et Asclepiades medicus phreneticorum mentes morbo turbatas saepe per symphonian suae naturae reddidit. Herophilus autem, artis eiusdem professor, venarum pulsus rhythmis musicis ait moveri. 5 Itaque si et in corporis et in animi motu est harmonia, procul dubio a natalibus nostris musica non est aliena.

XIII.

Ad haec accedit quod Pythagoras prodidit hunc totum mundum musica factum ratione, septemque stellas inter caelum et terram vagas, quae mortalium geneses moderantur, motum habere enrythmon et intervalla musicis diastematis congrua, sonitusque varios reddere pro sua quaeque altitudine ita concordes, ut dulcissimam quidem concinant melodian, sed nobis inaudibilem propter vocis magnitudinem, quam capere aurium nostrarum angustiae non possint. 2 Nam ut Eratosthenes geometrica ratione collegit maximum terrae circuitum esse stadiorum ducentum quinquaginta duum milium, ita Pythagoras, quot stadia inter terram et singulas stellas essent, indicavit. Stadium autem in hac mundi mensura id potissimum intellegendum est, quod Italicum vocant, pedum sescentum viginti quinque; nam sunt praeterea et alia longitudine discrepantia, ut Olympicum, quod est pedum sescentum, item Pythicum pedum M. 3 Igitur ab terra ad lunam Pythagoras putavit esse stadiorum circiter centum viginti sex milia, idque esse toni intervallum; a luna autem ad Mercuri stellam, quae stilbon vocatur, dimidium eius, velut hemitonion; hinc ad phosphoron, quae est Veneris stella, fere tantundem, hoc est aliud hemitonion; inde porro ad solem ter tantum, quasi tonum et dimidium; 4 itaque solis astrum abesse a terra tonos tres et dimidium, quod vocatur dia pente, a luna autem duos et dimidium, quod est dia tessaron. A sole vero ad stellam Martis, cui nomen est pyrois, tantumdem intervalli esse, quantum a terra ad lunam, idque facere tonon; hinc ad Jovis stellam, quae phaethon appellatur, dimidium eius, quod faciat hemitonion; tantundem a Jove ad Saturni stellam, cui phaenon nomen est, id est aliud hemitonion; inde ad summum caelum, ubi signa sunt, perinde hemitonion. 5 Itaque a caelo summo ad solem diastema esse dia tessaron, id est duorum tonorum et dimidi, ad terrae autem summitatem ab p19eodem caelo tonos esse sex, in quibus sit dia pason symphonia. Praeterea multa, quae musici tractant, ad alias rettulit stellas et hunc omnem mundum enarmonion esse ostendit; quare Dorylaus scripsit esse mundum organum dei; alii addiderunt esse id ἑπτάχορδον, quia septem sint vagae stellae, quae plurimum moveantur. 6 Sed his omnibus subtiliter tractandis hic locus non est; quae si vellem in unum librum separatim congerere, tamen in angustiis versarer. Quin potius, quoniam me longius dulcedo musicae abduxit, ad propositum revertor.

XIV.

Igitur expositis iis, quae ante diem natalem sunt, nunc ut climactericoe anni noscantur, quid de gradibus aetatis humanae sensum sit, dicam. 2 Varro quinque gradus aetatis aequabiliter putat esse divisos, unumquemque scilicet praeter extremum in annos XV. Itaque primo gradu usque annum XV pueros dictos, quod sint puri, id est inpubes. Secundo ad tricensimum annum adulescentes, ab alescendo sic nominatos. In tertio gradu qui erant usque quinque et quadraginta annos, iuvenis annos appellatos eo quod rem publicam in re militari possent iuvare. In quarto autem adusque sexagensimum annum seniores vocitatos, quod tunc primum senescere corpus inciperet. Inde usque finem vitae uniuscuiusque quintum gradum factum, in quo qui essent, senes appellatos, quod ea aetate corpus iam senio laboraret. 3 Hippocrates medicus in septem gradus aetates distribuit. Finem primae putavit esse septimum annum, secundae quartum decimum, tertiae duodetricensimum, quartae tricensimum quintum, quintae duoetquadragensimum, sextae quinquagensimum sextum, septimae novissimum annum vitae humanae. 4 Solon autem decem partes fecit, et Hippocratis gradum tertium et sextum et septimum singulos bifariam divisit, ut unaquaeque aetas annos haberet septenos. 5 Staseas peripateticus ad has Solonis decem hebdomadas addidit duas, et spatium plenae vitae quattuor et octoginta annorum esse dixit; quem terminum si quis praeterit, facere idem quod stadiodromoe ac quadrigae faciunt, cum extra finem procurrunt. 6 Etruscis quoque libris fatalibus aetatem hominis duodecim hebdomadibus discribi Varro commemorat; quae dum annos habent quattuor et octoginta, tamen homines aetatem suam ad decies septenos p20annos posse fatalia deprecando rebus divinis proferre, ab anno autem LXX nec postulari debere nec posse ab deis impetrari; ceterum post annos LXXXIIII a mente sua homines abire, neque his fieri prodigia. 7 Sed ex eis omnibus proxime videntur adcessisse naturam, qui hebdomadibus humanam vitam emensi sunt. Fere enim post septimum quemque annum articulos quosdam et in his aliquid novi natura ostendit, ut et in elegia Solonis cognoscere datur. Ait enim in prima hebdomade dentes homini cadere, in secunda pubem apparere, in tertia barbam nasci, in quarta vires, in quinta maturitatem ad stirpem reliquendam, in sexta cupiditatibus temperari, in septima prudentiam linguamque consummari, in octava eadem manere — in qua alii dixerunt oculos albescere — in nona omnia fieri languidiora, in decima hominem morti fieri maturum. *** tamen in secunda hebdomade vel incipiente tertia vocem crassiorem et inaequabilem fieri, quod Aristoteles appellat tragizin, antiqui nostri irquitallire, et ipsos inde putant irquitallos appellari, quod tu corpus ircum olere incipiat. 8 De tertia autem aetate adulescentulorum tres gradus esse factos in Graecia priusquam ad viros perveniatur, quod vocent annorum XIIII παῖδα, μελλέφηβον autem XV, dein sedecim ἔφηβον, tunc septemdecim ἐξέφηβον. 9 Praeterea multa sunt de his hebdomadibus, quae medici ac philosophi libris mandaverunt, unde apparet, ut in morbis dies septimi suspecti sunt et crisimoe dicuntur, ita per omnem vitam septimum quemque annum periculosum et velut crisimon esse et climactericum vocitari;10 sed ex his genethliaci alios aliis difficiliores esse dixerunt, et nonnulli eos potissimum, quos ternae hebdomades conficiunt, putant observandos, hoc est unum et vicensimum, et quadragensimum secundum, dein tertium et sexagensimum, postremum octogensimum et quartum, in quo Staseas terminum vitae defixit.11 Alii autem non pauci unum omnium difficillimum climactera prodiderunt, anno scilicet undequinquagensimo, quem conplent anni septies septeni; ad quam opinionem plurimorum consensus inclinat: nam quadrati numeri potentissimi ducuntur.12 Denique Plato ille veniat, veteris philosophiae sanctissimus, qui quadrato numero annorum vitam humanam consummari putavit, sed novenario, qui conplet annos octoginta p21et unum. Fuerunt etiam qui utrumque reciperent numerum, undequinquagensimum et octogensimum unum, et minorem nocturnis genesibus, maiorem diurnis scriberent conpleri;13 plerique aliter moti duos istos numeros subtiliter dicreverunt, dicentes septenarium ad corpus, novenarium ad animum pertinere; hunc medicinae corporis et Apollini adtributum, illum Musis, quia morbos animi, quos appellant pathe, musice lenire ac sanare consueverit.14 Itaque primum climactera annum quadragensimum et nonum esse prodiderunt, ultimum autem octogensimum et unum; medium vero ex utroque permixtum anno tertio et sexagensimo, vel quem hebdomades novem vel septem enneades conficiunt.15 Hunc licet quidam periculosissimum dicant, quod ad corpus et ad animum pertineat, ego tamen ceteris duco infirmiorem. Nam utrumque quidem supra dictum continet numerum, sed neutrum quadratum, et ut est ab utroque non alienus, ita in neutro potens. Nec multos sane, quos vetustas claro nomine celebrat, hic annus absumpsit: Aristotelen Stagiriten reperio;16 sed hunc ferunt naturalem stomachi infirmitatem crebrasque morbidi corporis offensiones adeo virtute animi diu sustentasse, ut magis mirum sit ad annos LXIII eum vitam pertulisse, quam ultra non protulisse.

XV.

Quare, sanctissime Caerelli, cum istum annum, qui maxime fuerat corpori formidolosus, sine ullo incommodo transieris, ceteros, qui leviores sunt, climacteras minus tibi extimesco, praesertim cum in te animi potius, quam corporis, naturam sciam dominari, eosque viros, qui tales fuerunt, non prius vita excessisse, quam ad annum illum octogensimum et unum pervenerint, in quo Plato finem vitae et legitimum esse existimavit et habuit legitimum. 2 Hoc anno et Dionysius Heracleotes, ut vita abiret, cibo abstinuit, et contra Diogenes cynicus cibi cruditate in choleram solutus est. Eratosthenes quoque ille orbis terrarum mensor et Xenocrates Platonicus veteris academiae princeps ad eundem annum vixerunt. 3 Non pauci etiam per animi spiritum molestiis corporis superatis limitem istum transgressi sunt, ut Carneades, a quo tertia academia est, quae dicitur nova, qui ad annum nonagensimum, vel Cleanthes, qui uno minus centum explevit. At Xenophanes Colophonius p22maior annorum centum fuit. Democritum quoque Abderiten et Isocraten rhetorem ferunt prope ad id aetatis pervenisse, quo Gorgian Leontinum, quem omnium veterum maxime senem fuisse et octo supra centum annos habuisse constat. 4 Quodsi cultoribus sapientiae sive per animi virtutem seu lege fati diutina obtigit vita, non despero, quin te quoque diu corpore adque animo valentem longior maneat senectus. Quem enim veterum nunc memoria suspicimus prudentia vel temperantia vel iustitia vel fortitudine tibi antestare dicimus? Quis eorum, si adesset, non in te omnium virtutum praedicationem conferret? Quis tuis laudibus se postponi erubesceret? Illud certe, ut arbitror, dignum est praedicatione, quod, cum illis ferme omnibus quamvis prudentissimis et procul a re publica amotis non contigerit sine offensione et odio plerumque capitali vitam degere, tu tamen officiis municipalibus functus, honore sacerdoti in principibus tuae civitatis conspicuus, ordinis etiam equestris dignitate gradum provincialium supergressus, non modo sine reprehensione et invidia semper fuisti, verum etiam omnium omnino amorem cum maxima gloria consecutus es. 5 Quis a te nosci aut ex amplissimo senatus ordine non expetiit, aut ex humiliore plebis non optavit? Quis mortalium vel te vidit vel de tuo nomine accepit, quin et loco fratris germani diligat et vice parentis veneretur? Quis ignorat probitatem primam, fidem summam, benignitatem incredibilem, modestiam verecundiamque singularem ceteraque humanitatis officia penes te unum esse, et quidem maiora, quam possint digne a quoquam referri? 6 Quare et ego his nunc commemorandis supersedebo. De eloquentia quoque sileo, quam omnia provinciarum nostrarum tribunalia, omnes praesides noverunt, quam denique urbs Roma et auditoria sacra mirata sunt. Haec se et ad praesens et in futura saecula satis ipsa nobilitat.

XVI.

Nunc vero quatenus de die natali scribo, meum munus inplere conabor, tempusque hodiernum, quo maxime flores, quam potero lucidissimis notis signabo; ex quo etiam primus ille tuus natalis liquido noscetur. 2 Tempus autem non diem tantum modo vel mensem vel annum vertentem appello, sed et quod quidam lustrum aut annum magnum vocant, et quod saeculum nominant. 3 Ceterum p23de aevo, quod est tempus unum et maximum, non multum est quod in praesentia dicatur. Est enim inmensum, sine origine, sine fine, quod eodem modo semper fuit et semper futurum est, neque ad quemquam hominum magis quam ad alterum pertinet. 4 Hoc in tria dividitur tempora: praeteritum, praesens, futurum. E quibus praeteritum initio caret, exitu futurum; praesens autem, quod medium est, adeo exiguum et inconprehensibile est, ut nullam recipiat longitudinem, neque aliud esse videatur, quam transacti futurique coniunctio, adeo porro instabile, ut ibidem sit numquam, et, quidquid transcurrit, a futuro decerpit et adponit praeterito. 5 Haec inter se tempora, ante actum dico et venturum, neque paria sunt, neque ita, ut alterum altero longius breviusve videatur: quidquid enim non habet finem, conlationem mensurae non recipit. 6 Quapropter aevum neque annorum nec saeculorum numero nec denique ullo finiti temporis modulo metiri conabor: haec enim ad aetatem infinitam non sunt brumalis unius instar horae.

7 Itaque ut saecula possim percurrere et hoc nostrum praesens designare, omissis aureis argenteisque et hoc genus poeticis, a conditu urbis Romae, patriae nostrae communis, exordiar, et quoniam saecula aut naturalia sunt aut civilia, prius de naturalibus dicam.

XVII.

Saeculum est spatium vitae humanae longissimum partu et morte definitum. 2 Quare, qui annos triginta saeculum putarunt, multum videntur errasse. Hoc enim tempus genean vocari Heraclitus auctor est, quia orbis aetatis in eo sit spatio. Orbem autem vocat aetatis, dum natura ab sementi humana ad sementim revertitur. Hoc quidem geneas tempus alii aliter definierunt: Herodicus annos quinque et viginti scribit dici genean, Zenon triginta. 3 Saeculum autem quid sit, usque adhuc arbitror ad subtile examinatum non esse. Poetae quidem multa incredibilia scripserunt, nec minus historici Graeci, quamvis eos a vero par non fuit decedere; ut Herodotus, apud quem legimus Arganthonion Tartessiorum regem centum et quinquaginta annorum fuisse, aut Ephorus, qui tradit Arcadas dicere apud se reges antiquos aliquot ad trecentos vixisse annos. Verum haec ut fabulosa praetereo; 4 sed inter ipsos astrologos, qui in stellarum signorumque ratione verum scrutantur, nequaquam etiam p24convenit. Epigenes in centum duodecim annis longissimam vitam constituit, Berosos autem centum sedecim; alii ad centum viginti annos produci posse, quidam etiam ultra crediderunt. Fuerunt qui non idem putarunt ubique observandum, sed varie per diversas regiones, prout in singulis sit caeli ad circulum finitorem inclinatio, quod vocatur clima.

5 Sed licet veritas in obscuro latet, tamen in unaquaque civitate quae sint naturalia saecula, rituales Etruscorum libri videntur docere, in quis scriptum esse fertur initia sic poni saeculorum: quo die urbes adque civitates constituerentur, de his, qui eo die nati essent, eum, qui diutissime vixisset, die mortis suis primi saeculi modulum finire, eoque die qui essent reliqui in civitate, de his rursum eius mortem, qui longissimam egisset aetatem, finem esse saeculi secundi. Sic deinceps tempus reliquorum terminari. Sed ea quod ignorarent homines, portenta mitti divinitus, quibus admonerentur, unumquodque saeculum esse finitum. 6 Haec portenta Etrusci pro haruspicii disciplinaeque suae peritia diligenter observata in libros rettulerunt. Quare in Tuscis historiis, quae octavo eorum saeculo scriptae sunt, ut Varro testatur, et quot numero saecula ei genti data sint, et transactorum singula quanta fuerint quibusve ostentis eorum exitus designati sint, continetur. Itaque scriptum est quattuor prima saecula annorum fuisse centenum, quintum centum viginti trium, sextum undeviginti et centum, septimum totidem, octavum tum demum agi, nonum et decimum superesse, quibus transactis finem fore nominis Etrusci.

7 Romanorum autem saecula quidam ludis saecularibus putant distingui; cui rei fides si certa est, modus Romani saeculi est incertus: temporum enim intervalla, quibus ludi isti debeant referri, non modo quanta fuerint retro ignoratur, sed ne quanta quidem esse debeant scitur. 8 Nam ita institutum esse, ut centesimo quoque anno fierent, id cum Antias aliique historici auctores sunt, tum Varro "de scenicis originibus" libro primo ita scriptum reliquit: cum multa portenta fierent, et murus ac turris, quae sunt inter portam Collinam et Esquilinam, de caelo tacta essent, et ideo libros Sibyllinos XV viri adissent, renuntiarunt, uti Diti patri et p25Proserpinae ludi Tarentini in campo Martio fierent tribus noctibus, et hostiae furvae immolarentur, utique ludi centesimo quoque anno fierent. 9 Item Titus Livius libro CXXXVI: eodem anno ludos saeculares Caesar ingenti apparatu fecit, quos centesimo quoque anno — his enim terminari saeculum — fieri mos fuit. Contra ut decimo centesimoque anno repetantur, tam commentarii XV virorum quam Divi Augusti edicta testari videntur, adeo ut Horatius Flaccus in carmine, quod saecularibus ludis cantatum est, id tempus hoc modo designaverit: certus undenos decies per annos | orbis ut cantus referatque ludos | ter die clara totiensque grata | nocte frequentes.10 Quae dissensio, temporum si veterum revolventur annales, longe maris in incerto invenietur. Primos enim ludos saeculares exactis regibus con stat post Romam conditam annis CCXLV a Valerio Publicola institutos esse, at ad XV virorum conmentarios anno CCXCVIIII M. Valerio Spurio Verginio conss. Secundi fuerunt, ut * tradidit, ** coss. anno post urbem conditam octavo et quadringentesimo, ut vero in commentariis XV virorum scriptum est, anno CCCC et decimo M. Valerio Corvino II C. Poetilio cons. Tertii ludi fuerunt Antiate Livioque auctoribus P. Claudio Pulchro L. Junio Pullo cons. anno *, at ad XV virorum commentarios anno quingentesimo duodevicensimo P. Cornelio Lentulo C. Licinio Varo cons.11 De quartorum ludorum anno triplex opinio est. Antias enim et Varro et Livius relatos esse prodiderunt L. Marcio Censorino M' Manilio cons. post Romam conditam anno DCV. At Piso Censorius et Cn. Gellius sed et Cassius Hemina, qui illo tempore vivebat, post annum factos tertium adfirmant Cn. Cornelio Lentulo Lucio Mummio Achaico cons., id est anno DCVIII; in XV virorum autem commentariis notantur sub anno DCXXVIII M. Aemilio Lepido L. Aurelio Oreste cons. Quintos ludos C. Furnio C. Junio Silano conss. anno DCCXXXVII Caesar Augustus et Agrippa fecerunt; sextos autem fecit Ti. Claudius Caesar se IIII et L. Vitellio III cons. anno DCCC, septimos Domitianus se XIIII et L. Minucio Rufo cons. anno DCCCXLI, octavos imperatores Septimius et M. Aurelius Antoninus Cilone et Libone cons. anno DCCCCLVII.12 Hinc animadvertere licet neque post centum annos ut hi referrentur ludi statum esse, neque post centum decem. Quorum etiamsi alterutrum p26retro fuisset observatum, non tamen satis id argumenti esset, quo quis his ludis saecula discerni constanter adfirmet, praesertim cum ab urbis primordio ad reges exactos, annos CCXLIIII, factos esse auctor sit nemo, quod tempus procul dubio naturali maius est saeculo;13 quodsi quis credit ludis saecularibus saecula distingui, sola nominis origine inductus, sciat saeculares dici potuisse, quod plerumque semel fiant hominis aetate, ut multa alia, quae rara sunt, post saeculum evenire loquentium consuetudo usurpat.
    Sed nostri maiores, quod natura saeculum quantum esset, exploratum non habebant, civile ad certum modulum annorum centum statuerunt. Testis est Piso, in cuius annali septimo scriptum est sic: Roma condita anno
DC septimum saeculum occipit his consulibus, qui proximi sunt consules: M. Aemilius M. filius Lepidus, C. Popilius II absens. Sed ut hunc annorum numerum constituerent nostri, non nihil causae fuit: primum quod multos suorum civium ad hunc aetatem perducere videbant, dein quod Etruscos, quorum prima saecula centenum fuerunt annorum, etiam hic ut in aliis plerumque imitari voluerunt.14 Praeterea fieri potest quod refert Varro, quod Dioscorides astrologus scribit, Alexandriae inter eos, qui mortuos sallunt, constare hominem plus centum annos vivere non posse, idque cor humanum declarare, eorum qui integri perierunt sine corporis tabe — ideo quod multis annis pendendo cor omnis aetatis incrementa et deminutiones conseruere: et anniculi pendere duas dragmas, bimi quattuor, et sic in annos singulos usque quinquaginta accedere binas; ab iis centum dragmis aque anno quinquagensimo item decedere in unoquoque binas; ex quo perspicuum sit, centesimo anno redire ad anni primi pondus nec longius vitam posse producere.15 Quoniam igitur civile Romanorum saeculum centum annis transigitur, scire licet in decimo saeculo et primum natalem tuum fuisse et hodiernum esse. Quot autem saecula urbi Romae debeantur, dicere meum non est; sed quid apud Varronem legerim, non tacebo, qui libro antiquitatum duodevicensimo ait fuisse Vettium Romae in augurio non ignobilem, ingenio magno, cuivis docto in disceptando parem: eum se audisse dicentem, si ita esset, ut traderent historici de Romuli urbis condendae auguriis ac XII vulturis, p27quoniam CXX annos incolumis praeterisset populus Romanus, ad mille et ducentos perventurum.

XVIII.

Hactenus dictum de saeculo; nunc de annis maioribus dicam, quorum magnitudo adeo diversa etiam gentibus observata quam auctoribus tradita est, ut alii annum magnum esse in annis vertentibus duobus, alii in multis milibus annorum arbitrati sint. Quod quale sit, iam hinc conabor absolvere. 2 Veteres in Graecia civitates cum animadverterent, dum sol annuo cursu orbem suum circumit, lunam novam interdum tridecies exoriri idque saepe alternis fieri, arbitrati sunt lunares duodecim menses et dimidiatum ad annum naturalem convenire. Itaque annos civiles sic statuerunt, ut intercalando facerent alternos duodecim mensum, alternos tredecim, utrumque annum separatim vertentem, iunctos ambo annum magnum vocantes; idque tempus trieterida appellabant, quod tertio quoque anno intercalabatur, quamvis biennii circuitus et re vera dieteris esset; unde mysteria, quae Libero alternis fiunt annis, trieterica a poetis dicuntur. 3 Postea cognito errore hoc tempus duplicarunt et tetraeterida fecerunt; sed eam, quod quinto quoque anno redibat, pentaeterida nominabant, qui annus magnus ex quadriennio commodior visus est, nam notum est solis annum constare ex diebus CCCLXV et diei parte circiter quarta, quae I in quadriennium diem conficeret. 4 Quare agon et in Elide Jovi Olympio et Romae Capitolino quinto quoque anno redeunte celebratur. Hoc quoque tempus, quod ad solis modo cursum nec ad lunae congruere videbatur, duplicatum est et octaeteris facta, quae tunc enneaeteris vocitata, quia primus eius annus nono quoque anno redibat. 5 Hunc circuitum vere annum magnum esse pleraque Graecia existimavit, quod ex annis vertentibus solidis constaret, ut proprie in anno magno fieri par est. Nam dies sunt solidi IIdccccxxii, menses solidi uno minus centum, annique vertentes solidi octo. Hanc octaeterida vulgo creditum est ab Eudoxo Cnidio institutam, sed alii Cleostratum Tenedium primum ferunt conposuisse et postea alios aliter, qui mensibus varie intercalandis suas octaeteridas protulerunt, ut fecit Harpalus, Nauteles, Menestratus, item alii, in quis Dositheus, cuius maxime octaeteris Eudoxi inscribitur. 6 Ob hoc in Graecia multae p28religiones hoc intervallo temporis summa caerimonia coluntur; Delphis quoque ludi, qui vocantur Pythia, post annum octavum olim conficiebantur. Proxima est hanc magnitudinem quae vocatur dodecaeteris ex annis vertentibus duodecim. 7 Huic anno Chaldaico nomen est, quem genethliaci non ad solis lunaeque cursus, sed ad observationes alias habent adcommodatum, quod in eo dicunt tempestates frugumque proventus ac sterilitates, item morbos salubritatesque circumire. 8 Praeterea sunt anni magni conplures, ut Metonicus, quem Meton Atheniensis ex annis undeviginti constituit, eoque enneadecaeteris appellatur et intercalatur septies, inque eo anno sunt dierum VI milia et DCCCXL. Est et Philolai Pythagorici annus ex annis quinquaginta novem, in quo sunt menses intercalares viginti et unus; item Callippi Cyziceni ex annis septuaginta sex, ita ut menses duodetriginta intercalentur; et Democriti ex annis LXXXII cum intercalaris perinde viginti octo; sed et Hipparchi ex annis CCCIIII, in quo intercaletur centies decies bis. 9 Haec annorum magnitudo eo discrepat, quod inter astrologos non convenit, quanto vel sol plus quam CCCLXV dies in anno conficiat, vel luna minus quam triginta in mense.10 Ad Aegyptiorum vero annum magnum luna non pertinet, quem Graece κυνικόν, Latine canicularem vocamus, propterea quod initium illius sumitur, cum primo die eius mensis, quem vocant Aegyptii Θωυθοί, caniculae sidus exoritur. Nam eorum annus civilis solidus habet dies CCCLXV sine ullo intercalari; itaque quadriennium aput eos uno circiter die minus est, quam naturale quadriennium; eoque fit ut anno MCCCCLXI ad idem revolvatur principium. Hic annus etiam heliacos a quibusdam dicitur, et ab aliis θεοῦ ἐνιαυτός.11 Est praeterea annus, quem Aristoteles maximum potius, quam magnum appellat: quem solis et lunae vagarumque quinque stellarum orbes conficiunt, cum ad idem signum, ubi quondam simul fuerunt, una referuntur; cuius anni hiemps summa est cataclysmos, quam nostri diluvionem vocant, aestas autem ecpyrosis, quod est mundi incendium: nam his alternis temporibus mundus tum exignescere tum exaquescere videtur. Hunc Aristarchus putavit esse annorum vertentium IIcccclxxxiiii, Aretes Dyrrachinus Vdlii, Heraclitus et Linus Xdccc, Dion Xdccclxxxiiii, Orpheus CXX, Cassandrus tricies sexies centum milium; alii vero p29infinitum esse nec umquam in se reverti existimarunt.12 Sed horum omnium pentaeteridas maxime notandis temporibus Graeci observant, id est quaternum annorum circuitus, quas vocant olympiadas: et nunc apud eos ducentesima quinquagensima quarta olympias numeratur, eiusque annus hic secundus.13 Idem tempus anni magni Romanis fuit, quod lustrum appellabant, ita quidem a Servio Tullio institutum, ut quinto quoque anno censu civium habito lustrum conderetur; sed non ita a posteris servatum.14 Nam cum inter primum a Servio rege conditum lustrum et id, quod ab imperatore Vespasiano V et T. Caesare III cons. factum est, anni interfuerunt paulo minus DCL, lustra tamen per ea tempora non plura quam LXXV sunt facta et postea plane fieri desierunt.15 Rursus tamen annus idem magnus per Capitolinos agonas coeptus est diligentius servari; quorum agonum primus a Domitiano institutus fuit die duodecimo eius et Servi Corneli Dolabellae consulatu. Itaque hoc nunc anno qui celebratus est agon undequadragensimus numeratur. Quod ad annos pertinet magnos in praesentia satis dictum: nunc de annis vertentibus dicendi locus.

XIX.

Annus vertens est natura, dum sol percurrens XII signa eodem, unde profectus est, redit. 2 Hoc tempus quot dierum esset, ad certum nondum astrologi reperire potuerunt. Philolaus annum naturalem dies habere prodidit CCCLXIIII et dimidiatum, Aphrodisius CCCLXV et partem diei octavam, Callippus autem CCCLXV, et Aristarchus Samius tantumdem et praeterea die partem MDCXXIII, Meton vero CCCLXV et dierum quinque undevicensimam partem, Oenopides CCCLXV et dierum duum et viginti partem undesexagensimam, Harpalus autem CCCLXV et horas aequinoctiales XIII, at noster Ennius CCCLXVI. Plerique praeterea inconprehensibile quiddam et inenuntiabile esse existimarunt, 3 sed pro vero, quod proximum putabant, amplexi sunt: dies scilicet CCCLXV.

4 Igitur cum tanta inter viros doctissimos fuerit dissensio, quid mirum, si anni civiles, quos diversae civitates rudes etiam tum sibi quaeque statuebant, tam inter se discrepent, quam cum illo naturali non congruant? Et in Aegypto quidem antiquissimum ferunt annum menstruum fuisse, post deinde ab Isone rege quadrimenstrem factum, novissime Arminon ad XIII menses et dies quinque perduxisse. p305 Item in Achaia Arcades trimestrem annum primo habuisse dicuntur, et ob id proselenoe appellati, non, ut quidam putant, quod ante sint nati quam lunae astrum caelo esset, sed quod prius habuerit annum, quam is in Graecia ad lunae cursum constitueretur. 6 Sunt qui tradunt hunc annum trimestrem Horon instituisse, eoque ver aestatem autumnum hiemem horas et annum horon dici, et Graecos annales horus, eorumque scriptores horographos. Itaque quattuor annorum circuitum in modum pentaeteridis annum magnum dicebant. 7 Cares autem et Acarnanes semenstres habuerunt annos et inter se dissimiles, quibus alternis dies augescerent aut senescerent, eosque coniunctos velut trieterida annum magnum.

XX.

Sed ut hos annos omittam caligine iam profundae vetustatis obductos, in his quoque, qui sunt recentioris memoriae et ad cursum lunae vel solis instituti, quanta sit varietas, facile est cognoscere, si quis vel in unius Italiae gentibus, ne dicam peregrinis, velit inquirere. Nam ut alium Ferentini alium Lavinii itemque Albani vel Romani habuerunt annum, ita et aliae gentes. Omnibus tamen fuit propositum suos civiles annos varie intercalandis mensibus ad unum illum verum naturalemque corrigere. 2 De quibus omnibus disserere quoniam longum est, ad Romanorum annum transibimus.
    Annum vertentem Romae Licinius quidem Macer et postea Fenestella statim ab initio duodecim mensum fuisse scripserunt; sed magis Junio Gracchano et Fulvio et Varroni sed et Suetonio aliisque credendum, qui decem mensum putarunt fuisse, ut tunc Albanis erat, unde orti Romani.
3 Hi decem menses dies CCCIIII hoc modo habebant: Martius XXXI, Aprilis XXX, Maius XXXI, Junius XXX, Quintilis XXXI, Sextilis et September tricenos, October XXXI, November et December XXX; quorum quattuor maiores pleni, ceteri sex cavi vocabantur. 4 Postea sive a Numa, ut ait Fulvius, sive, ut Junius, a Tarquinio XII facti sunt menses et dies CCCLV, quamvis luna XII suis mensibus CCCLIIII dies videbatur explere. Sed ut dies unus abundaret, aut per inprudentiam accidit, aut, quod magis credo, ea superstitione, qua inpar numerus plenus et magis faustus habebatur. 5 Certe ad annum priorem unus et quinquaginta dies accesserunt; qui quia menses duo non explerent, sex illis cavis mensibus dies sunt p31singuli detracti et ad eos additi, factique dies LVII, et ex his duo menses: Januarius undetriginta dierum, Februarius duodetriginta. Adque ita omnes menses pleni et inpari dierum numero esse coeperunt, excepto Februario, qui solus cavus et ob hoc ceteris infaustior est habitus. 6 Denique cum intercalarium mensem viginti duum vel viginti trium dierum alternis annis addi placuisset, ut civilis annus ad naturalem exaequaretur, in mense potissimum Februario inter Terminalia et Regifugium intercalatum est, idque diu factum, prius quam sentiretur annos civiles aliquanto naturalibus esse maiores. Quod delictum ut corrigeretur, pontificibus datum negotium eorumque arbitrio intercalandi ratio permissa. 7 Sed horum plerique ob odium vel gratiam, quo quis magistratu citius abiret diutiusve fungeretur aut publici redemtor ex anni magnitudine in lucro damnove esset, plus minusve ex libidine intercalando rem sibi ad corrigendum mandatam ultro quod depravarunt, 8 adeo aberratum est, ut C. Caesar pontifex maximus suo III et M. Aemilii Lepidi consulatu, quo retro delictum corrigeret, duos menses intercalarios dierum LXVII in mensem Novembrem et Decembrem interponeret, cum iam mense Februario dies III et XX intercalasset, faceretque eum annum dierum CCCCXLV, simul providens in futurum, ne iterum erraretur: nam intercalario mense sublato annum civilem ad solis cursum formavit. 9 Itaque diebus CCCLV addidit decem, quos per septem menses, qui dies undetricenos habebant, ita discriberet, ut Januario et Sextili et Decembri bini accederent, ceteris singuli; eosque dies extremis partibus mensium adposuit, ne scilicet religiones sui cuiusque mensis a loco summoverentur.10 Quapropter nunc cum in septem mensibus dies singuli et triceni sint, quattuor tamen illi ita primitus instituti eo dinoscuntur, quod nonas habent septimanas, ceteri tres omnes alii reliqui quintanas. Praeterea pro quadrante diei, qui annum verum suppleturus videbatur, instituit, ut peracto quadrienni circuitu dies unus, ubi mensis quondam solebat, post Terminalia intercalaretur, quod nunc bis sextum vocatur.11 Ex hoc anno ita a Julio Caesare ordinato ceteri ad nostram memoriam Juliani appellantur, eique consurgunt ex quarto Caesaris consulatu. Qui etiam si optimo modulo, non soli tamen ad annum naturae aptati sunt: nam et priores p32anni, etiam si qui decemmenstres fuerunt, nec Romae modo vel per Italiam, sed et aput gentes omnes, quantum poterat, idem fuerunt correcti.12 Itaque cum de aliquo annorum numero hic dicetur, non alios par erit, quam naturales, accipere.

XXI.

Et si origo mundi in hominum notitiam venisset, inde exordium sumeremus; nunc vero id intervallum temporis tractabo, quod historicon Varro appellat. Hic enim tria discrimina temporum esse tradit: primum ab hominum principio ad cataclysmum priorem, quod propter ignorantiam vocatur adelon, secundum a cataclysmo priore ad olympiadem primam, quod, quia multa in eo fabulosa referuntur, mythicon nominatur, tertium a prima olympiade ad nos, quod dicitur historicon, quia res in eo gestae veris historiis continetur. 2 Primum tempus, sive habuit initium, seu semper fuit, certe quot annorum sit, non potest conprehendi. Secundum non plane quidem scitur, sed tamen ad mille circiter et sescentos annos esse creditur: a priore scilicet cataclysmo, quem dicunt et Ogygii, ad Inachi regnum annos circiter CCCC computarunt, hinc ad excidium Troiae annos DCCC, hinc ad olympiadem primam paulo plus CCCC; quos solos, quamvis mythici temporis postremos, tamen quia a memoria scriptorum proximos, quidam certius definire voluerunt. 3 Et quidem Sosibius scripsit esse CCCXCV, Eratosthenes autem septem et quadringentos, Timaeus CCCCXVII, Aretes DXIIII, et praeterea multi diverse, quorum etiam ipsa dissensio incertum esse declarat. 4 De tertio autem tempore fuit quidem aliqua inter auctores dissensio in sex septemve tantum modo annis versata; 5 sed hoc quodcumque caliginis Varro discussit, et pro cetera sua sagacitate nunc diversarum civitatium conferens tempora, nunc defectus eorumque intervalla retro dinumerans eruit verum lucemque ostendit, per quam numerus certus non annorum modo, sed et dierum perspici possit. 6 Secundum quam rationem nisi fallor hic annus, cuius velut index et titulus quidam est V. C. Pii et Pontiani consulatus, ab olympiade prima millensimus est et quartus decimus, ex diebus dumtaxat aestivis, quibus agon Olympicus celebratur; a Roma autem condita nongentesimus nonagensimus primus, et quidem ex Parilibus, unde urbis anni numerantur; 7 eorum vero annorum, quibus Julianis nomen est, p33ducentesimus octogensimus tertius, sed ex die kal. Januariarum, unde Julius Caesar anni a se constituti fecit principium; 8 at eorum, qui vocantur anni Augustorum, ducentesimus sexagensimus quintus, perinde ex kal. Januariis, quamvis ex ante diem XVI kal. Febr. imperator Caesar, Divi filius, sententia L. Munati Planci a senatu ceterisque civibus Augustus appellatus est se VII et M. Vipsanio Agrippa III cons. 9 Sed Aegyptii, quod biennio ante in potestatem dicionemque populi Romani venerunt, hunc Augustorum annum ducentesimum sexagensimum septimo (numerant). Nam ut a nostris ita ab Aegyptiis quidam anni in litteras relati sunt, ut quos Nabonnazaru nominant, quod a primo imperii eius anno consurgunt, quorum hic nongentesimus octogensimus sextus est; item Philippi, qui ab accessu Alexandri Magni numerantur et ad hunc usque perducti annos DLXII consummant.10 Sed horum initia semper a primo die mensis eius sumuntur, cui apud Aegyptios nomen est Thouth, quique hoc anno fuit ante diem VII kal. Jul., cum abhinc annos centum imperatore Antonino Pio II Bruttio Praesente Romae consulibus idem dies fuerit ante diem XIII kal. Aug.,a quo tempore solet canicula in Aegypto facere exortum.11 Quare scire etiam licet anni illius magni, qui, ut supra dictum est, solaris et canicularis et dei annus vocatur, nunc agi vertentem annum centensimum.12 Initia autem istorum annorum propterea notavi, ne quis eos aut ex kal. Januariis aut ex aliquo tempore simul putaret incipere, cum in iis conditorum voluntates non minus diversae sint, quam opiniones philosophorum:13 idcirco aliis a novo sole, id est a bruma, aliis ab aestivo solstitio, plerisque ab aequinoctio verno, partim ab autumnali aequinoctio, quibusdam ab ortu vergiliarum, nonnullis ab earum occasu, multis a canis exortu incipere annus naturalis videtur.

XXII.

Mensium genera duo: nam alii sunt naturales, alii civiles. 2 Naturalium species duae, quod partim solis, partim lunae esse dicuntur. Secundum solem fit mensis, dum sol unum quodque in zodiaco orbe signum percurrit; lunaris est autem temporis quoddam spatium a nova luna. 3 Civiles menses sunt numeri quidam dierum, quos una quaeque civitas suo instituto observat, ut nunc Romani a kalendis in kalendas. Naturales et antiquiores et omnium gentium p34communes sunt, civiles et posterius instituti et ad unam quamque pertinent civitatem. 4 Qui sunt caelestes, sive solis seu lunae, neque peraeque inter se pares sunt, nec dies habent totos: quippe sol in aquario moratur circiter undetriginta, in pisce fere triginta, in ariete unum et triginta, in geminis prope triginta et duos, et sic in ceteris inaequabiliter; sed usque adeo non totos dies in singulis, ut annum suum, id est dies CCCLXV et portionem nescio quam adhuc astrologis inexploratam, in XII suos dividat menses. 5 Luna autem singulos suos menses conficit diebus undetriginta circiter et dimidiato, sed et hos inter se dispares: alias longiores, alias breviores. At civitatium menses vel magis numero dierum inter se discrepant, sed dies ubique habent totos. 6 Apud Albanos Martius est sex et triginta, Maius viginti duum, Sextilis duodeviginti, September sedecim; Tusculanorum Quintilis dies habet XXXVI, October XXXII, idem October apud Aricinos XXXVIIII. 7 Minime videntur errasse, qui ad lunae cursum menses civiles adcommodarunt, ut in Graecia plerique, apud quos alterni menses ad tricenos dies sunt facti. 8 Maiores quoque nostri idem sunt aemulati, cum annum dierum CCCLV haberent. Sed Divus Julius cum videret hac ratione neque ad lunam menses, ut oportebat, neque annos ad solem convenire, maluit annum corrigere, ut sic etiam menses civiles cum veris illis solaribus, etsi non singuli, tamen universi ad anni finem necessario concurrerent.

9 Nomina decem mensibus antiquis Romulum fecisse Fulvius et Junius auctores sunt: et quidem duos primos a parentibus suis nominasse, Martium a Marte patre, Aprilem ab Aphrodite id est id est Venere, unde maiores eius oriundi dicebantur; proximos duos a populo: Maium a maioribus natu, Junium a iunioribus; ceteros ab ordine quo singuli erant:10 Quintilem usque Decembrum perinde a numero. Varro autem Romanos a Latinis nomina mensum accepisse arbitratus auctores eorum antiquiores, quam urbem, fuisse satis argute docet.11 Itaque Martium mensem a Marte quidem nominatum credit, non quia Romuli fuerit pater, sed quod gens Latina bellicosa; Aprilem autem non ab Aphrodite, sed ab aperiendo, quod tunc ferme cuncta gignantur et nascendi claustra aperiat natura;12 Maium vero non a maioribus, sed a Maia nomen accepisse, quod eo mense tam p35Romae, quam antea in Latio res divina Maiae fit et Mercurio; Junium quoque a Junone potius, quam iunioribus, quod illo mense maxime Junoni honores habentur;13 Quintilem, quod loco iam apud Latinus fuerit quinto, item Sextilem ac deinceps ad Decembrem a numeris appellatos. Ceterum Januarium et Februarium postea quidem additos, sed nominibus iam ex Latio sumptisº: et Januarium ab Jano, cui adtributus est, nomen traxisse, Februarium a februo:14 est februum quidquid piat purgatque, et februamenta purgamenta, item februare purgare et purum facere. Februum autem non idem usquequaque dicitur: nam aliter in aliis sacris februatur, hoc est purgatur.15 In hoc autem mense Lupercalibus, cum Roma lustratur, salem calidum ferunt, quod februum appellant, unde dies Lupercalium proprie februatus et ab eo porro mensis Februarius vocitatur.16 Ex his duodecim mensibus duorum tantum nomina inmutata: nam Quintilis Julius cognominatus est C. Caesare V et M. Antonio cons. anno Juliano secundo; qui autem Sextilis fuerat, ex SC. Marcio Censorino C. Asinio Gallo cons. in Augusti honorem dictus est Augustus anno Augusti vicensimo, quae nomina etiam nunc ad hanc permanent memoriam.17 Postea vero multi principes nomina quaedam mensium inmutaverunt suis nuncupando nominibus: quod aut ipsi postmodum mutaverunt, aut post obitum eorum illa nomina pristina suis reddita mensibus.

XXIII.

Superest pauca de die dicere, qui, ut mensis aut annus, partim naturalis partim civilis est. 2 Naturaliter dies est tempus ab exoriente sole ad solis occasum, cuius contrarium tempus est nox ab occasu solis ad exortum. Civiliter autem dies vocatur tempus, quod fit uno caeli circumactu, quo dies verus et nox continetur, ut cum dicimus aliquem dies XXX tantum vixisse, relinquitur enim etiam noctes intellegere. 3 Huius modi dies ab astrologis et civitatibus quattuor modis definitur. Babylonii quidem a solis exortu ad exortum eiusdem astri diem statuerunt, at in Umbria plerique a meridie ad meridiem, Athenienses autem an occasu solis ad occasum; ceterum Romani a media nocte ad mediam noctem diem esse existimarunt: 4 indicio sunt sacra publica et auspicia etiam magistratuum, quorum si quid ante medium noctis est actum, diei, qui praeteriit, adscribitur; si quid autem post mediam noctem et ante lucem factum est, eo die gestum dicitur, qui eam sequitur noctem. 5 Idem significat quod, qui a media nocte ad proximam mediam noctem in his horis quattuor et viginti nascuntur, eundem diem habent natalem. 6 In horas XII diem divisum esse noctemque in totidem vulgo notum est; sed hoc credo Romae post reperta solaria observatum. Quorum antiquissimum quod fuerit, inventu difficile est: alii enim apud aedem Quirini primum statutum dicunt, alii in Capitolio, nonnulli ad aedem Dianae in Aventino. 7 Illud satis constat, nullum in foro prius fuisse, quam id, quod M'. Valerius ex Sicilia advectum ad rostra in columna posuit; quod quoniam ad clima Siciliae descriptum ad horas Romae non conveniret, L. Philippus censor aliud iuxta constituit. Deinde aliquanto post P. Cornelius Nasica censor ex aqua fecit horarium, quod et ipsum ex consuetudine noscendi a sole horas solarium coeptum vocari. 8 Horarum nomen non minus annos trecentos Romae ignoratum esse credibile est: nam XII tabulis nusquam nominatas horas invenies, ut in aliis postea legibus, sed ante meridiem, eo videlicet, quod partes diei bifariam tum divisi meridies discernebat. 9 Alii diem quadripertito, sed et noctem similiter dividebant; idque similitudo testatur militaris, ubi dicitur vigilia prima, item secunda et tertia et quarta.

XXIV.

Sunt etiam plura noctis et diei tempora aliis subnotata propriisque discreta nominibus, quae apud veteres poetas passim scripta inveniuntur: ea omnia ordine suo exponam. Incipiam a nocte media, quod tempus principium et postremum est diei Romani. 2 Tempus, quod huic proximum est, vocatur de media nocte; sequitur gallicinium, cum galli canere incipiunt, dein conticinium, cum conticuerunt; tunc ante lucem, et sic diluculum, cum sole nondum orto iam lucet. 3 Secundum diluculum vocatur mane, cum lux videtur sole orto; post hoc ad meridiem, tunc meridies, quod est medii diei nomen, inde de meridie; hinc suprema: quamvis plurimi supremam post occasum solis esse existimant, quia est in XII tabulis scriptum sic: solis occasus suprema tempestas esto; sed postea M. Plaetorius tribunus plebiscitum tulit, in quo scriptum est praetor urbanus, qui nunc est quique posthac fuat, duo lictores apud se habeto iusque ad supremam — 4 ad solem occasum usque — inter cives discito. Post supremam sequitur vespera, ante ortum scilicet eius stellae, 5 quam Plautus vesperuginem, Ennius vesperum, Vergilius hesperon appellat. Inde porro crepusculum, sic fortasse appellatum, 6 quod res incertae creperae dicuntur idque tempus noctis sit an diei incertum est. Post id sequitur tempus, quod dicimus luminibus accensis, antiqui prima face dicebant; deinde concubium, cum itum est cubitum; exinde intempesta — id est multa — nox, qua nihil agi tempestivum; tunc cum ad mediam noctem dicitur, et sic media nox

(Deest epilogus)b


Adnotationes Thayeri:

ante diem XIII kal. Aug.: Mense Junio 2001 mihi scripsit quidam perspicuus lector: textum latinum ibi ante diem XIII kal. Aug. dat, at gallica versio au 12 des calendes d'août. Errorem in gallica versione inhaerere asserit: "la fecha correcta es: a.d. XIII kal. Aug., para 1 Thoth, entre 136 y 139 A.D., suponiendo correcta la fecha a.d. VII kal. Jul. entre 236 y 239 A.D.": nam, centum in annis diebus XXV distaret. Diligentissime relectis et textu latino et gallica versione, et ambis libris in bibliothecam redditis, non possum aliud facere quam errorem, secundum ordinem probabilitatum, a me, a Mangeart, forsan a Cholodniaco introductum indicare.

et sic media nox: Nihil deesse mihi videtur. Quid perfectius sit? Vide similiter finem de Quincunce libri Domini homae Browne . . . .

 

Pagina recensita XIV Kal. Oct. 04

Censorini


  
    Nyomtatható változat    Küldd el ismerősödnek ezt a cikket! Szólj hozzá ehhez a cikkhez!

Sz:webmester
Idő:2010.02.18.
Olv.:246
Cimkék:

<<< Előző cikkhezKövetkező cikkhez >>>
 
    

  
 
 
    

   
 

Eddigi hozzászólások:

A cikkek kigyüjtött hozzászólásainak oldalára =>


 
    

   
 
A cikkhez regisztráció nélkül is hozzászólhatsz, egy tetszőleges név megadásával.
Ne feledd: azok a szavak, amelyekkel minősítesz valakit, többet mondanak rólad, mint akiről beszélsz!
Neved / nicked:   
  (Írjál be egy nevet, különben nem megy el a hozzászólásod.)

Extra mosolyok:
(Egérrel megfogva behelyezhetőek a szövegbe.)

Humán ellenőrző kód:

Másik_kód_kérése
Kedves Hozzászóló!
Írd be ide a fenti képen látható kódot.
Ez a programok által bevitt veszélyes tartalmak beírásának megelőzésére szolgál.
(ha bizonytalan vagy a kód olvasásában, a kis nyilakra kattintva kérhetsz egy másikat)



 
    

 
Generálás ideje: 0.03 mp 

Mottó:

A tévedés be nem ismerése a megoldástól való elfordulással egyenlő és csak árt mindenkinek. Az idő pedig olyan mint víz, előbb-utóbb a felszínre dobja, ami nem oda való.

(Nemtom)


Kezelők
 BEMUTATKOZÁS
 LEXIKON

Online könyvrendelés
Fotóalbumok
Linkek, társoldalak Honlap statisztika

Keresés honlapon


Felhasználónév:

Jelszó:


Téma bevezető és tartalma

Egyéb források
Az elmélet megismeréséhez feltétlen szükséges kiegészítő forrásanyagok, illetve azok elérései.



Ma érvényes évszámok

Jelenlegi:2017
Etióp:2009
Kopt:1733
Iszlám:1438
Perzsa:1396
Zsidó:5777
Indiai:1939
Bizánci:7525
Örmény:1465

Az évszámok a számítógép dátumbeállításához igazodnak.

Eltévedt évszámok

Jézus születésétől számolt
TévesHelyes
20241777
Arszakida éra
TévesHelyes
22642017
Szeleukida éra
TévesHelyes
23282081
Róma alapításának érája
TévesHelyes
27702523
Nabú-nászir-éra
TévesHelyes
27642517
Olimpiai éra
TévesHelyes
698 ol. 1 év633 ol. 1 év

Az évszámok a számítógép dátumbeállításához igazodnak.

Információk
 
Ugrás_a_cikk_oldalára

 

Unsoft.hu


Levél a webmesternek


Egyiptomi kopt naptár

Etióp naptár

Iszlám naptár

Honlapok
  www.kisbiro.hu: Közhírré tétetik!
  Eltévedt időszámítás
  Mocsáry Évelőkertészet
  Mlinkó István Általános Iskola, Eger
  Elektro-Tec, Gyöngyös
  Ősmagyar nyelvek
  Meglátások
  Eurochess
  Hevessakk
  Agriasakk
  Boricsev Oleg
  Mellár Mihály: Kitalált a kitalált középkor az...
  Mellár Mihály: Atlantisz - hol volt, hol nem volt
  Tomory Gábor Néptánciskola
  Borostyán Néptáncegyüttes
  Csibészke Néptáncegyüttes
  Mákvirág Néptáncegyüttes
  A gyöngyösi Ringsted utca oldala
  Évelő növények, évelő virágok
  UNIX-időbélyeg kiszámítása
  Egyszerű játékok a sakktáblán
  Szkíta Főnix
  The Scythian Phoenix

Statisztika
Te vagy itt a(z)
2431842
látogató!
Ma  986,
ebben a hónapban
19864 látogató volt.
Jelenleg
1 regisztrált tag
és 40 vendég olvas minket.

Üdvözlöm oldalamon!

Oldalt eddig 2431842 alkalommal keresték fel.

Regisztrált felhasználók száma:133
Látogatók összesen 617 alkalommal szóltak a fórum 9 témájához és a honlap cikkeihez.

Legutóbbi 5 felhasználónk:
LL.kedõ
Gondol-f
enteje
trilla
Teupoko

Mai legolvasottabbak
Pontosítás egy hihetetlennek tűnő gondolathoz  (5)
HA ILLIGNEK IGAZA VAN...  (5)
1. Bevezető  (4)
2. Az elmélet alapjai  (4)
Heribert Illig: A kitalált középkor. A történelem nagy időhamisítása című munkájának ismertetése és kritikája  (4)
Bemutatkozás  (4)
5. Fogyatkozások  (3)
Kimaradt-e bármennyi év az időszámítás során?  (3)
A történelem hamisítása  (3)
I. Bevezető  (3)